— 381 —
Per se patet, aërem ex hisce corporibus
vi ignis eductum, quamdiu pars massae fuit, aëris nondum naturam habuisse,
h. e. non fuisse fluidum, elasticitate densitati suae proportionali pollens;
quippe vel mediocris caloris vi in maius spatium incoërcibili conatu expansum
— 382 —
omnem corporis compagem solvisset. Adeoque ex interstitiis corporis expulsa
materia, quae non fuit elastica, vix libera facta elasticitatem prodit. Cum vero
idem sit ingenium vaporum, ut, ubi divulsi sint a massa, cui fuerunt adunati,
vim elasticam exserant, certe si non asseverate affirmandum, tamen magna cum
verisimilitudine statuendum erit, aërem non aliud esse nisi vaporem illum corporibus
solutum, qui, postquam ad summam subtilitatem redactus est, cuilibet
caloris gradui facile cedit et validam prodit elasticitatem.
Kant Ign 381-382