— 397 —
Cum vero id. quod entis exsistentis antecedentem non exsistentiam
determinat, praecedat notionem exsistentiae, idem vero, quod determinat, ens
exsistens antea non exstitisse, simul a non exsistentia ad exsistentiam determinaverit,
(quia propositiones: quare, quod iam exsistit, olim non exstiterit, et
quare, quod olim non exstiterit, iam exsistat, revera sunt identicae,) h. e. ratio
sit exsistentiam antecedenter determinans: sine hac etiam omnimodae entis
illius, quod ortum esse concipitur, determinationi, hinc nec exsistentiae locum
esse posse, abunde patet. Haec si demonstratio propter profundiorem notionum
analysin cuiquam subobscura esse videatur, praecedentibus contentus esse
poterit.
Kant ND 397