— 397 —
§. 12.

      Quaecunque ad sensus nostros referuntur ut obiecta, sunt phaenomena;
quae autem, cum sensus non tangant, formam tantum singularem
sensualitatis continent, pertinent ad intuitum purum (i. e. a sensationibus
vacuum, ideo autem non intellectualem). Phaenomena recensentur
et exponuntur, primo sensus externi in Physica, deinde sensus
interni in Psychologia empirica. Intuitus autem purus (humanus) non
est conceptus universalis s. logicus, sub quo, sed singularis, in quo sensibilia
quaelibet cogitantur, ideoque continet conceptus spatii et temporis;
qui, cum quoad qualitatem nihil de sensibilibus determinent, non
sunt obiecta scientiae, nisi quoad quantitatem. Hinc Mathesis pura
spatium considerat in Geometria, tempus in Mechanica pura. Accedit
hisce conceptus quidam, in se quidem intellectualis, sed cuius tamen
actuatio in concreto exigit opitulantes notiones temporis et spatii
(successive addendo plura et iuxta se simul ponendo), qui est conceptus
numeri, quem tractat Arithmetica . Mathesis itaque pura, omnis
nostrae sensitivae cognitionis formam exponens, est cuiuslibet intuitivae
— 398 —
et distinctae cognitionis organon; et, quoniam eius obiecta ipsa
sunt omnis intuitus non solum principia formalia, sed ipsa intuitus
originarii
, largitur cognitionem verissimam simulque summae evidentiae
in aliis exemplar. Sensualium itaque datur scientia, quanquam,
cum sint phaenomena, non datur intellectio realis, sed tantum logica;
hinc patet, quo sensu, qui e schola Eleatica hauserunt, scientiam phaenomenis
denegasse censendi sint.
Kant Diss 397-398