— 361 —
      [20] Ut haec igitur omnia complectamur, Philosophi, qui propter eximiam
rerum maximarum scientiam Politici olim universarum Rerumpublicarum
nomine vocabantur, postea ex parva urbis Athenarum particula, ubi
docebant, nomen habuerunt, et peripatetici, aut Academici dicti sunt, tum
rationalem, tum naturalem doctrinam ad civilem prudentiam apposite tradebant:
hodie res nobis ad antiquos Physicos reciderunt:
Vico Diss 361