— 381 —
      Corpora omnia, quae ex appositione particularum minimarum mediante
oleoso s. salino principio coaluerunt, e. g. omnes plantae, tartarus vini, calculus
animalis, praeterea plurima salium genera, praesertim nitrum, immensum quantum
emittunt aëris elastici, si igne valido urgentur, sicut Hales in Statica plantarum
miris nos experimentis condocuit. Hic aër haud exigua solidae, quicum
coniunctus erat, materiae pars esse repertus est; in cornu cervi 1/7, in ligno quercino
fere 1/3, in tartaro vini Rhenani 1/3, in nitro 1/8, in tartaro animali h. e. calculo
hominis plus quam 1/2 totius massae constituit.
Kant Ign 381