— 512 §81 —
81. Haec principia dedere
mihi medium naturaliter explicandi unionem aut potius
conformitatem animae ac corporis organici. Anima suas sequitur
leges et corpus itidem suas: conveniunt vero inter se vi harmoniae
inter omnes substantias praestabilitae, quoniam omnes
repraesentationes sunt eiusdem universi.
Leibniz Mon 512 §81