— 371 —
Atqui
longe satius est, de nullius rei veritate quaerenda unquam
cogitare, quam id facere absque methodo: certissimum
enim est, per ejusmodi studia inordinata, et
meditationes obscuras, naturale lumen confundi atque
ingenia excaecari; et quicumque ita in tenebris ambulare
assuescunt, adeo debilitant oculorum aciem, ut
postea lucem apertam ferre non possint: quod etiam
experientia comprobatur, cum saepissime videamus
illos, qui litteris operam nunquam navarunt, longe
solidius et clarius de obvijs rebus judicare, quam qui
perpetuo in scholis sunt versati. [>]
Descartes Reg 371