— 397 —
Verum rem contingentem nunquam, si a ratione antecedenter determinante
discesseris, sufficienter determinatam, hinc nec exsistentem esse posse,
si libuerit, etiam alio argumento probabo. Actus liberae volitionis exsistit, haec
exsistentia excludit oppositum huius determinationis; verum, cum olim non
exstiterit et exsistentia per se non determinet, utrum olim fuerit vel non fuerit,
per exsistentiam huius volitionis haec quaestio, utrum antea iam exstiterit, an
non exstiterit, manet indeterminata; quia vero in determinatione omnimoda haec
quoque una omnium est, utrum ens inceperit an minus, ens eatenus erit indeterminatum,
neque determinari poterit, nisi praeter ea, quae exsistentiae internae
competunt, arcessantur notiones, quae independenter ab exsistentia ipsius sunt
cogitabiles.
Kant ND 397