— 284 —
      Par. II. Ex Art. 15. praeced. Cap. patet imperii, seu summarum
potestatum Jus nihil esse praeter ipsum naturae Jus, quod potentia,
non quidem uniuscujusque, sed multitudinis, quae una veluti
— 285 —
mente ducitur, determinatur, hoc est, quod sicuti unusquisque in
statu naturali, sic etiam totius imperii corpus, et mens tantum juris
habet, quantum potentia valet; atque adeo unusquisque civis,
seu subditus tanto minus juris habet, quanto ipsa Civitas ipso potentior
est ( vid. Art. 16. praeced. Cap. ), et consequenter unusquisque
civis nihil jure agit, nec habet praeter id, quod communi
Civitatis decreto defendere potest.
      Par. III. Si Civitas alicui concedat Jus, et consequenter potestatem
(nam alias per Art. 12. praeced. Cap. verba tantum dedit)
vivendi ex suo ingenio, eo ipso suo jure cedit, et in eum
transfert, cui talem potestatem dedit. Si autem duobus, aut
pluribus hanc potestatem dedit, ut scilicet unusquisque ex suo ingenio
vivat, eo ipso imperium divisit, et si denique unicuique
civium hanc eandem potestatem dedit, eo ipso sese destruxit, nec
manet amplius Civitas, sed redeunt omnia ad statum naturalem,
quae omnia ex praecedentibus manifestissima fiunt; atque adeo sequitur,
nulla ratione posse concipi, quod unicuique civi ex Civitatis
instituto
liceat ex suo ingenio vivere, et consequenter hoc
Jus naturale, quod scilicet unusquisque sui judex est, in statu civili
necessario cessat. Dico expresse ex Civitatis instituto; nam
Jus naturae uniuscujusque (si recte rem perpendamus) in statu civili
non cessat. Homo namque tam in statu naturali, quam civili
ex legibus suae naturae agit, suaeque utilitati consulit. Homo, inquam,
in utroque statu spe, aut metu ducitur ad hoc, aut illud
agendum, vel omittendum; sed praecipua inter utrumque statum
differentia est, quod in statu civili omnes eadem metuant, et
omnibus una, eademque securitatis sit causa, et vivendi ratio;
quod sane judicandi facultatem uniuscujusque non tollit. Qui
enim omnibus Civitatis mandatis obtemperare constituit, sive
ejus potentiam metuit, vel quia tranquillitatem amat, is profecto
suae securitati, suaeque utilitati ex suo ingenio consulit.
      Par. IV. Praeterea concipere etiam non possumus, quod unicuique
civi liceat Civitatis decreta, seu jura interpretari. Nam si hoc
unicuique liceret, eo ipso sui judex esset; quandoquidem unusquisque
facta sua specie juris nullo negotio excusare, seu adornare
— 286 —
posset, et consequenter ex suo ingenio vitam institueret, quod
( per Art. praeced. ) est absurdum.
Spinoza TP 284-285-286