— 397 —
§. 11.

      Quanquam autem phaenomena proprie sint rerum species, non
ideae, neque internam et absolutam obiectorum qualitatem exprimant:
nihilo tamen minus illorum cognitio est verissima. Primo enim, quatenus
sensuales sunt conceptus s. apprehensiones, ceu causata testantur
de praesentia obiecti, quod contra idealismum; quatenus autem
iudicia spectas circa sensitive cognita, cum veritas in iudicando consistat
in consensu praedicati cum subiecto dato, conceptus autem subiecti,
quatenus est phaenomenon, non detur nisi per relationem ad facultatem
cognoscendi sensitivam, et secundum eandem etiam praedicata
dentur sensitive observabilia, patet, repraesentationes subiecti atque
praedicati fieri secundum leges communes, adeoque ansam praebere
cognitioni verissimae.
Kant Diss 397