— 13 §22 —
      § XXII. Exempla confuse repraesentata sunt repraesentationes
extensive clariores quam eae, quibus declarandis
proponuntur
, § 21; hinc magis poeticae, § 18,
et in exemplis singularia quidem optima, § 19.
      Id quod vidit Ill. Leibnitzius egregio illo libro, quo
caussam Dei defendendam suscepit, part. II p. 148
, quando
ait: Le but principal de la Poésie doit être d'enseigner la prudence
— 14 §22 —
et la vertu par des exemples. Exemplum exempli dum
quaerimus, paene facti sumus Tantali in tanta affluentia,
unde potissimum hauriendum incerti. Decurramus ad mare
miseri Nasonis Trist. I. I et II, minus determinata repraesentatio:
Saepe premente deo fert deus alter opem,
vix elapsa erat ex ore salsis lacrumarum et maris imbribus
rorante: et ecce, repente sequitur 6 versus sibi vindicans
exemplorum decumanus fluctus:
Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo, etc.
Baumgarten MPh 13-14