— 361 —
      [19] Quare ii de rebus judicant, quales esse oportuerit; et res ut plurimum
temere gestae sunt. Et cum sensum communem non excoluerint, nec
verisimilia unquam secuti sint; uno vero contenti, quid porro de eo homines
communiter sentiant, et an iis quoque vera videantur, nequicquam pendent:
quae res non solum privatis hominibus, sed Principibus viris ex summo vicio
datur, et quandoque maximo damno, maloque fuit. Cum Henricus III
Rex Galliarum Henricum Guisium Ducem, popularissimum Principem, sub
publica commeatus fide, in mediis Galliarum conventibus morti dari imperasset;
quanquam facto justae subessent caussae, quia tamen non videbantur;
re Romam perlata Ludovicus Cardinalis [50r] Mandruccius, rerumpublicarum
prudentissimus factum in ea verba notavit: Principes non solum
res ut verae, et justae sint, sed ut tales quoque videantur, curare oportere.
Nec quicquam falsus est: nam eo facto tanta invidia Rex apud populos, tantoque
odio conflagravit, ut totum Galliae Regnum ab eo desciverit, eoque
incendio miserrima, indignissimaque morte clauserit vitam. Recte igitur sapientissimi
Romani in prudentiae rebus quid videretur spectabant: et cum
Judices, tum Senatores per verbum videri suas sententias concipiebant.
Vico Diss 361