— 15 —
II. Veritas.

      Veritas est duplex: primo absoluta, quae convertitur
cum entitate, bonitate, unitate, quae neque contracta
est neque contrahibilis; secundo contrahibilis, nempe ipsa
essentia, qua aliquid verum dicitur, et cuius privatione aliquid
dicitur falsum, et negatione non verum. Et hoc pacto
dicitur tripliciter: primo simpliciter, ut aliquid est verum,
quia est ipsum quod apparet, ut obiectum sensus, vel primae
operationis intellectus, ut verus flos, vera conceptio;
secundo complexe, ut verum dicitur aliquid quod est sub
affirmatione vel negatione; tertio discursive, ut vera dicitur
scientia et demonstratio. Potest adiici quarta significatio,
qua verum dicitur immutabile et necessarium, unde
verum tantum unum et ens a pluribus philosophantibus est
appellatum, et omnia mutabilia vanum dicuntur sive vanitas,
de quibus neque ad momentum licet tanquam de
omnino eisdem loco pronunciare, unde non liceat bis eundem
fluvium ingredi et bis eundem hominem dicere. Istis
significationibus adde (ni velis ad eas reducere) significationem,
qua verum appellatur illud quod purum est, ut
verum aurum, ubi nihil est mixtum; item verum quod verax
est, ut vera scriptura; item quod ratum est et certum.
Bruno Sum 15