— 81 —
Denique nostri
critici ante, extra, supra omnes corporum imagines suum primum
elocant verum. Sed id adolescentibus immature atque acerbe
praecipiunt. Nam ut senectus ratione, ita adolescentia phantasia
pollet: neque sane pueris, quae beatissimum futurae indolis specimen
semper habita est, excaecari ullo modo oportet. Et memoriam,
quae cum phantasia, nisi eadem, certe pene eadem est,
in pueris, qui nulla alia mentis facultate praestant, excoli impense
necesse est: neque ingenia ad artes, quae phantasia, vel
memoria, vel utraque valent, ut pictura, poëtica, oratoria, iurisprudentia,
quicquam sunt hebetanda: neque critica, quae omnium
artium scientiarumque instrumentum nostris commune est,
ulli debet esse impedimento. Haec incommoda declinabant antiqui,
quibus geometria ferme omnibus erat logica puerorum.
Nam medicos imitati, qui, quo natura vergit, incumbunt, scientiam
iis, quae sine acri imagines conformandi vi haud recte percipi
potest, tradebant; ut nulla vi naturae facta, sed sensim, et
placide pro aetatis ingenio consuefierent rationi.
Vico NT 81