— 485 —
      Corollarium. Si hanc virium insitarum legem ratam habes, agnosces
etiam omnium elementorum, quantumvis diversae speciei, aequale volumen.
Etenim cum sit in aprico, vires repulsionis pariter ac attractivas, quoniam quaelibet
definito gaudet intensitatis gradu, in elementis diversis maxime esse posse
diversas, hic intensiores, alibi remissiores, tamen, quoniam vis dupla repulsionis
est in eadem distantia dupla, et vis attractionis itidem, et congruum sit, vires
omnes elementi motrices, quod est specifice duplo fortius, esse in ratione
eadem fortiores, semper vires nominatas in eadem distantia aequari, adeoque
aequale volumen elementi determinare necesse est, quantumcunque a viribus
cognominibus aliorum elementorum gradu differant.
Kant MoPh 485