— 381 —
Prop. XI.

Naturam aëris et principii in ipso elastici causam indagare.
      Aër est fluidum elasticum, millies fere aqua levius, cuius vis expansiva
calori est proportionalis, et cuius a frigore congelascentis aquae usque ad punctum
ebullitionis sub eodem pondere atmosphaerae expansio est circiter 1/3 voluminis
posteriori gradu ipsi competentis. Haec phaenomena nihil habent, quod
non vaporibus etiam competere possit, praeter hoc solum, quod vapores ut plurimum
eodem frigoris gradu, in quo aër elasticitatem illibatam servat, consolidentur
et vis expansivae nullum indicium prae se ferant. Ast si consideraveris,
subtilitatem cuticulae vaporis in causa esse, ut vel minori caloris gradu elasticitatem
notabilem exserere possit, patet non statim analogiae vim hic inconsiderate
et temere deserendam esse, sed periculum potius faciendum, utrumne
duo genera ex eodem principio deducentes nimia entium multiplicatione supersedere
possimus. Phaenomena vero, quae coniecturae facem praeferunt, sunt
sequentia.
Kant Ign 381