— 371 —
      Tam caeca Mortales curiositate tenentur, ut saepe per
ignotas vias deducant ingenia, absque ulla sperandi
ratione, sed tantummodo periculum facturi, utrum ibi
jaceat quod quaerunt: veluti si quis tam stolida cupiditate
arderet thesaurum inveniendi, ut perpetuo per
plateas vagaretur, quaerendo utrum forte aliquem a
viatore amissum reperiret. Ita student fere omnes Chymistae,
Geometrae plurimi, et Philosophi non pauci; et
quidem non nego illos interdum tam feliciter errare,
ut aliquid veri reperiant; ideo tamen non magis industrios
esse concedo, sed tantum magis fortunatos. [>]
Descartes Reg 371