— 397 —
      Celeberrimus quidem Crusius exsistentia quaedam per suam ipsorum
actualitatem ita determinari putat, ut vanum autumet ultra quicquam requirere.
Titius libera volitione agit; quaero: cur hoc potius egerit, quam non egerit?
respondet: quia voluit. Cur vero voluit? Haec inepte interrogari autumat. Si
quaeris; cur non potius aliud egit? respondet: quia hoc iam agit. Ideo putat,
liberam volitionem actu determinatam esse per exsistentiam suam, non antecedenter
per rationes exsistentia sua priores; et sola positione actualitatis omnes
oppositas determinationes excludi, hinc ratione determinante opus non esse
contendit.
Kant ND 397