— 1 —
notae
in
librum priorem
.

      Pag. 4. vers. 23. )( Neque enim, postquam a Coruncanio
Jurisprudentiam profiteri coeptum
est, ea nisi clarissimorum filiis virorum tradebatur,
teste Cicerone in Oratore ad Brutum; ibi:
cur igitur Jus Civile docere semper pulchrum
fuit, hominumque clarissimorum discipulis domus
floruerunt ?

      Pag. 6. vers. 29. quaestiones proponit )( Quin Terentius
Varro
appellatus doctissimus Togatorum, pro suo Grammatici
jure Rerum Divinarum, et Humanarum libros sane quamplurimos
scripsit.
      Pag. 10. vers. 4. ingentia volumina )( Gallice conscripta.
* Pag. 12. vers. 22. )( Et uti auctoritas persuasionem, ita
ratio necessaria scientiam, non necessaria opinionem gignit.
      Pag. 16. vers. penult. )( Ex qua ipsa demonstratione haec
quoque alia conficiuntur.
      IV. Et ex eodem Lem. V. ut nobis a Deo sunt Principia
Scientiarum, quando Scientiae sunt idearum, ut ita dicam,
Syntaxes, et ideae, mentalia, ut dicunt, sunt rerum verba;
in Deo quoque esse ipsarum rerum Principia.
      V. Et Deum esse Primum Verum.
      VI. Et Deum esse Primum Verum tum in essendo, ut dicunt,
tum in cognoscendo.
      VII. Itaque Primum Verum Metaphysicum, et Primum
Verum Logicum, unum idemque esse.
      VIII. Et Scientias esse de aeternis, et immutabilibus,
quantum sunt de semper uniformibus, quod idem est, ac de
rebus Ordini Aeterno conformibus; quo aeterno rerum ordine
stant Principia Scientiarum.
— 2 —
      IX. Postremo, quando Pulchrum ordine constat; idem
est Scientias circa Aeternum Verum, ac circa Aeternum Pulchrum
versari: unde hominibus ut veri, ita pulchri omnibus
est ingenitum desiderium: cumque pulchrum aeternum sit,
quae Animi vocatur Honestas; conficitur ad extremum, homini
esse ingenitam vim, qua una eadem opera et ad verum, et
ad honestum quodque suapte natura feratur.
      Pag. 17. vers. 18. complicatum )( quia quodque eorum
trium est Infinita Mens, quam Principio esse demonstravimus
Deum: quare quodque eorum trium Deus est; et ob id ipsum
ea tria simul, sunt unus Deus.
      Pag. 46. vers. 4. educatio. )( Et si puerorum tutelam Natura
non tam diligenter, quam brutorum gerere videatur; qui
ut plurimum noxia amant, et praecipitibus delectantur; id
tamen supplet vita sociali, ad quam homines fecerat; ut sup.
demonstratum; nam ea aetate a parentibus reguntur: itaque id
ipsum probat hominis socialem naturam, ut educatio, quae in
brutis lactando, in hominibus justa rationis aetate terminetur.
      Pag. 52. vers. 7. Dominus sit, oportet. )(
Vico Notae 1-2