— 55 —
Propositio XIII.

      Substantia absolute infinita est indivisibilis.
Demonstratio.

      Si enim divisibilis esset, partes, in quas divideretur, vel naturam
substantiae absolute infinitae retinebunt, vel non. Si primum, dabuntur
ergo plures substantiae ejusdem naturae, quod (per Prop. 5.) est
absurdum. Si secundum ponatur, ergo (ut supra) poterit substantia
absolute infinita desinere esse, quod (per Prop. 11.) est etiam absurdum.
Corollarium.

      Ex his sequitur, nullam substantiam, et consequenter nullam
substantiam corpoream, quatenus substantia est, esse divisibilem.
Scholium.

      Quod substantia sit indivisibilis, simplicius ex hoc solo intelligitur,
quod natura substantiae non potest concipi, nisi infinita, et
quod per partem substantiae nihil aliud intelligi potest, quam substantia
— 56 —
finita, quod (per Prop. 8.) manifestam contradictionem
implicat.
Spinoza E 55-56