— 55 —
Propositio XII.

      Nullum substantiae attributum potest vere concipi, ex quo
sequatur, substantiam posse dividi.

Demonstratio.

      Partes enim, in quas substantia, sic concepta, divideretur, vel naturam
substantiae retinebunt, vel non. Si primum, <namelijk ;
dat zy de natuur van de zelfstandigheit behouden,> tum (per 8.
Prop.
) unaquaeque pars debebit esse infinita, et (per Prop. 6.) causa
sui, et (per Propositio 5.) constare debebit ex diverso attributo,
adeoque ex una substantia plures constitui poterunt, quod
(per Prop. 6.) est absurdum. Adde, quod partes (per Prop. 2.) nihil
commune cum suo toto haberent, et totum (per Defin. 4. et Prop.
10.
) absque suis partibus, et esse, et concipi posset, quod absurdum
esse, nemo dubitare poterit. Si autem secundum ponatur, quod
scilicet partes naturam substantiae non retinebunt; ergo, cum tota
substantia in aequales partes esset divisa, naturam substantiae
amitteret, et esse desineret, quod (per Propositio 7.) est absurdum.
Spinoza E 55