— 15 —
Cum itaque veritas nullo egeat signo, sed sufficiat
habere essentias rerum objectivas, aut, quod idem est, ideas, ut
omne tollatur dubium, hinc sequitur, quod vera non est Methodus
signum veritatis quaerere post acquisitionem idearum, sed
quod vera Methodus est via, ut ipsa veritas, aut essentiae objectivae
rerum, aut ideae (omnia illa idem significant) debito ordine o
quaerantur. Rursus Methodus necessario debet loqui de Ratiocinatione,
aut de intellectione; id est, Methodus non est ipsum
ratiocinari ad intelligendum causas rerum, et multo minus est
τὸ intelligere causas rerum; sed est intelligere, quid sit vera idea,
eam a caeteris perceptionibus distinguendo, ejusque naturam investigando,
ut inde nostram intelligendi potentiam noscamus,
et mentem ita cohibeamus, ut ad illam normam omnia intelligat,
quae sunt intelligenda; tradendo, tanquam auxilia, certas
regulas, et etiam faciendo, ne mens inutilibus defatigetur. Unde
colligitur, Methodum nihil aliud esse, nisi cognitionem reflexivam,
— 16 —
aut ideam ideae; et quia non datur idea ideae, nisi prius
detur idea, ergo Methodus non dabitur, nisi prius detur idea.
Unde illa bona erit Methodus, quae ostendit, quomodo mens dirigenda
sit ad datae verae ideae normam. Porro cum ratio, quae est
inter duas ideas, sit eadem cum ratione, quae est inter essentias
formales idearum illarum, inde sequitur, quod cognitio reflexiva,
quae est ideae Entis perfectissimi, praestantior erit cognitione reflexiva
caeterarum idearum; hoc est, perfectissima ea erit Methodus,
quae ad datae ideae Entis perfectissimi normam ostendit,
quomodo mens sit dirigenda.
Spinoza TIE 15-16