— 13 —
      Videamus modo, an, cum nova Jurisprudentia
Principii loco statuat, cognitionem Summi Numinis, a
quo tempore (nam Constantini M.) acutissima graecorum,
latinorumque ingenia (Ecclesiae nempe Patres, qui
— 14 —
soli gentium Sapientiam ab Sapientia aeterna correctam
et emendatam nullis sectarum studiis, sed unanimi diligentia,
et charitate in sinu foverent) in Divinae Naturae
meditatione ferverent maxime; ac de ea tanto castius,
ac sublimius philosophis, quanto spiritus corpore
puritate, et mobilitate praestat, dissererent; videamus,
inquam, an hoc Principium nobis incipere, circumducere,
et absolvere possit veram ἐνκὺκλοπαιδείαν, hoc est disciplinam
vere rotundam, vere universam, vere
sine offensione, cui Jurisprudentiam, uti
Ulpianus definierat, respondere Eruditi
scribunt: unde multo gravius, quam
Graeci Sapientis in omni doctrina,
perinde ut vita, firmetur
rom. jurisprudentis
constantia
.
Vico Univ20 13-14