— 15 —
      Totum autem audiendi tempus nihil aliud agite quam conferre
quae didiceritis: ut quaeque inter se constent et cuncta
in quavis scientia consentiant. Ad quod faciendum ipsa humanae
mentis natura vos duxerit, quae uniformi, convenienti,
— 16 —
decoro summopere delectatur, ut Latini, sapienti vocabulo,
«scientiam» appellasse videantur ab eadem, unde dicitur
«scitus», origine, quod idem ac «pulcher» significat. Quia,
cum pulchritudo sit membrorum inter se omniumque in aliquo
praestanti corpore iustus commensus, scientia nihil aliud existimari
debet quam mentis humanae pulchritudo, qua homines
semel capti, formas corporum, vel maxime luculentas, ne
advertunt quidem. Tantum abest ut in iis commoveantur!
      Isto conferendi firmato habitu, vobis parabitis facultatem
scientias ipsas inters se conferendi, quae, tanquam caelestia
membra, divinum sapientiae integrae, ut ita dicam, corpus
componunt. Quumque ratio humana Pythagorae sit haec ipsissima
rerum spiritualium collatio, quam sive explicat sive
involvit exemplis numerorum, eo pacto rationem humanam
universam perficietis ad purissimae et candentissimae lucis
instar, quae, quocumque mentis oculos convertatis, suos dirigit
radios, ita ut omne quod dicunt «scibile», omnesque eius
partes quam bellissime sibi convenire, respondere, constare,
tanquam in uno aliquo puncto, in unaquaque vestra cogitatione
conspiciatis. Quod est absolutissimum integri sapientis
exemplar.
Vico DMH 15-16