— 15 —
      Ad hos omnis memoriae scriptores principes porro legendos
hi antecessores doctissimi commentariis suis, tanquam digitum
intendentes, vos dimittent instructos rationibus, ex quibus ii
optimi in sua quisque doctrina extitere. Quod commentariorum
genus non solum vos illexerit ut a vestris studiorum incunabolis
diurna nocturnaque manu versetis optimos; sed, illa investigatione
caussarum ex quibus ii extitere optimi, vos praeterea
excitaverit ut ideam perfectiorem fingatis, ad quam ipsi doctrinarum
principes compositi, de exemplaribus fient exempla, ita
ut super eorum archetypis eos aemulari et superare quoque
etiam possitis: qua ratione, nec certe alia, scientiae artesve
emendantur, augentur, perficiuntur. Neque enim venia digni
sunt qui in mediocribus, ne dicam imae notae, scriptoribus
legendis omnem literariam vitam contriverint, quos iis haec
publica eruditio suis legibus academicis haut sane commendavit.
Vico DMH 15