— 15 —
      Iam vero descriptorum delectu, quo ad integram sapientiam
auditione acquirendam sequamini, sat vobis sapientes huius
regiae academiae ordinatores suis legibus providerunt, iuxta
illud Quinctiliani monitum: «in disciplinis optimos esse diligendos»:
ut de theologia divinum utriusque Instrumenti codicem,
quem Ecclesia catholica rite ac recte interpretatur,
eiusque, ab apostolicis usque temporibus, perpetua traditio
solidis historiae ecclesiasticae monumentis graviter fideliterque
custodit; - de iurisprudentia Corpus iuris iustinianaei, antiquitatum
romanarum locupletissimum testem, elegantiarum latinae
linguae conditissimam penum, et sanctius legum humanarum
aerarium; - de medicina in primis Hippocratem, qui immortale
elogium meritus est: «Nec fallit quenquam, nec ab ullo
unquam falsus est»; - de philosophia universa Aristotelem
aliosque praestantis famae philosophos, ubi is deficiat; - de
caeteris disciplinis eiusdem amplissimi census alios.
Vico DMH 15