— 13 —
XXIII.
Deum non esse corporeum,
nec sentire ut
nos, nec velle malitiam
peccati.

      Nam sane multa sunt, in quibus etsi nonnihil perfectionis
agnoscamus, aliquid tamen etiam imperfectionis
sive limitationis deprehendimus; ac proinde
competere Deo non possunt. Ita in natura corporea,
quia simul cum locali extensione divisibilitas includitur,
estque imperfectio esse divisibilem, certum est,
Deum non esse corpus. Et quamvis in nobis perfectio
quaedam sit, quod sentiamus, quia tamen in omni sensu
— 14 —
passio est, et pati est ab aliquo pendere, nullo modo
Deum sentire putandum est, sed tantummodo intelligere
et velle: neque hoc ipsum ut nos, per operationes
quodammodo distinctas, sed ita ut, per unicam,
semperque eandem et simplicissimam actionem, omnia
simul intelligat, velit et operetur. Omnia, inquam,
hoc est, res omnes: neque enim vult malitiam peccati,
quia non est res.
Descartes PPh 13-14