— 13 —
XXII.
Ex nostro modo existentiam
Dei cognoscendi,
omnia ejus
attributa naturali ingenii
vi cognoscibilia
simul cognosci.

      Magna autem in hoc existentiam Dei probandi
modo, per ejus scilicet ideam, est praerogativa: quod
simul quisnam sit, quantum naturae nostrae fert infirmitas,
agnoscamus. Nempe ad ejus ideam nobis ingenitam
respicientes, videmus illum esse aeternum, omniscium,
omnipotentem, omnis bonitatis veritatisque
fontem, rerum omnium creatorem, ac denique illa
omnia in se habentem, in quibus aliquam perfectionem
infinitam, sive nulla imperfectione terminatam,
clare possumus advertere.
Descartes PPh 13