— 13 —
XXI.
Existentiae nostrae durationem
sufficere,
ad existentiam Dei
demonstrandam.

      Nihilque hujus demonstrationis evidentiam potest
obscurare, modo attendamus ad temporis sive rerum
durationis naturam; quae talis est, ut ejus partes a se
mutuo non pendeant, nec unquam simul existant; atque
ideo ex hoc quod jam simus, non sequitur nos in
tempore proxime sequenti etiam futuros, nisi aliqua
causa, nempe eadem illa quae nos primum produxit,
continuo veluti reproducat, hoc est, conservet. Facile
enim intelligimus nullam vim esse in nobis, per quam
nos ipsos conservemus; illumque in quo tanta est vis,
ut nos a se diversos conservet, tanto magis etiam se
ipsum conservare, vel potius nulla ullius conservatione
indigere, ac denique Deum esse.
Descartes PPh 13