— 80 —
Denique universitates studiorum
institutas habemus, omnique scientiarum et artium genere instructas,
quibus hominum mens, animus et lingua perficiatur.
Atque in his ferme omnibus literarum studiis ad unum hodie
spectatur finem, veritatem; quam si laudare instituam, illa dignus
sim admiratione: quis unquam vituperavit?
Vico NT 80