— 396 —
      Primo enim inter rationem veritatis et exsistentiae studiose mihi distinguendum
erat; quanquam videri poterat, universalitatem principii rationis
determinantis in regione veritatum eandem pariter supra exsistentiam extendere.
Etenim si verum nihil est, h. e. si subiecto non competit praedicatum,
sine ratione determinante, praedicatum exsistentiae absque hac nullum fore
etiam consequitur. Verum ad veritatem firmandam non ratione antecedenter
determinante opus esse, sed identitatem praedicatum inter atque subiectum
— 397 —
intercedentem sufficere constat. In exsistentibus vero de ratione autecedenter
determinante quaestio est, quae si nulla est, ens absolute necessario exsistit,
si exsistentia est contingens, eam non posse non praecedere, evictum dedi.
Hinc veritas ex ipsis fontibus arcessita meo quidem iudicio purior emersit.
Kant ND 396-397